STJEPAN BAZILIJE PANDŽIĆ
Quaedam huic editioni, quam Opera omnia dicimus, necessaria praemittenda sunt. Eorum scriptor R. P. Basilius Pandžić OFM, anno Domini 1918 natus, litterarum studiis ab ineunte aetate operam dedit, sacrae theologiae in Mostar studuit, deinde, moderatorum iussu, Romam pervenit, ut studia superiora perficeret. Primum scriptor noster in Athenaeo Antoniano anno 1943 in S. Theologia licentiatus renuntiatus erat, deinde historiae ecclesiasticae operam navavit, et, postquam thesim De dioecesi Tribuniensi et Mercanensi conscripserat, doctor in S. Theologia solemni ritu inauguratus fuit. Absoluto itaque praescriptorum studiorum curriculo, Romae apud Archivum Secretum Vaticanum per biennium paleographiam et rem diplomaticam didicit, laudabiliterque peregit. Postremo, in Facultate litterarum Universitatis Studiorum Romae anno 1945 inscriptus, rebus praesertim machometanis operam dedit egregiam, ut in eadem facultate anno 1951 doctor inaugurari mereret. Anno vero 1947 archivarius generalis Ordinis Fratrum Minorum nominatus fuit, in quo officio usque ad annum 1985 permansit. Isto munere agente alia quoque archiva, praesertim illa Sanctae Sedis, assidue frequentavit, ut investigationes in archivo sui Ordinis factas compleret. Sic duo volumina (31 et 32) continuationis Annalium Minorum, saec. XVII a viro celeberrimo Luca Waddingo inceptorum, diligentissime adiunxit. De multis aliis argumentis, potissimum Proximi Orientis, Paeninsulae Balcanicae, Bosnae Argentinae, Americae Australis, ad normam optimorum studiorum conscripta opera publici iuris fecit. Pro S. Congregatione de Causis Sanctorum tres Positiones exaravit, quae postea ab ipsa Sacra Congregatione typis edita fuere: de b. Nicolao Tavelić (1961), de b. Beatrice de Silva (1970) et de b. Liberato Weiss duobusque eius fratribus martyribus in Aethiopia interfectis (1983).
Nunc nobis visum est studiosis viris in usum Opera dicta omnia scriptoris nostri olim in toto orbe terrarum typis edita hic colligere et iterum electronico modo publici iuris facere. Aliquas tamen lucubrationes minores eiusdem auctoris ordine chronologico tantummodo indicavimus.
Zvonko Pandžić